- AUFEIA Aqua
- AUFEIA Aquaolim dicta fuit, quae postea Marcia dici coepit, omnium aquarum totô orbe, Pliniô reste, l. 31. c. 3. clarissima, frigoris salubritatisque laude ceteris praecellens. Oritur in ultimis montibus Pelignorum, transit Marsos et Sucinum lacum; mox specu mersa in Tiburtina se aperit, 9. mill. pasl. fornicibus deducta. Primus eam in urbem ducere auspicatus est Ancus Martius, unus ex Regibus. Postea Qu. Marcius Rex in Praetura, a quibus Nsarcia aqua dicta. Hanc rursus restituit M. Agrippa.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.